PASITIGRIS

PASITIGRIS
I.
PASITIGRIS
alterius quoque in Persia fluvii nomen. Strabo enim, postquam scripsit Tigrim, ubi in mare effunditur, acceptis amnibus Choaspe et Eulaeô, Pasitigrimappellari, deque eo multa dixit, protinus adicit, Μετὰ γὰρ τὸν Χοάσπιν ὁ Κοπράτας ἐςτὶ καὶ ὁ Πασίτγρις ὃς καὶ ἐκ τῆς Οὐζίας ῥεῖ καὶ αὐτὸς, Post Choaspem enim Copratas est et Pasitigris, qui et ipse ex Uxiorum regione fluit. Quem Pasitigrim omnino diversum esse, ab eo qui Tigris est, oportet. Nam Tigrim, ubi rursus iungitur et totus fluit, Pasitigrim vocari prodidêre: pst hunc Choaspes, qui in eum influit, ab Uxia regione ortus, ut vult Strabo; post Choaspem Copratas et Pasitigris, qui et ipse εν τῆς Οὐζίας ῥεῖ, Arrianus quoque de Expedit. Alexandri l. 3. scribit, Alexandrum, ubi a Susis castra movit, ut in regionem Uxiorum ingrederetur, transîsse flumen Pasitigrim; qui Uxii cum ad Orientem sint Susis, Eulaeus aut em Susa praeterfluat, necesse est, post Eulaeum, hunc Pasitigrim versus Orientem esse. Sed et eius Curtius loc. cit. meminit, qui illum oriri dicit in montibus Uxiorum et Persico mari insinuari leni aquarum tractu. Recentiores tamen illius nusquam meminerunt, Ptolemaeus et marcianus. Forsan Pasitigris ille Veter. Oroatis est, quem ultimum Susianae fluvium memorat Marcianus, vel quisquis ille Auctor. Certe Oroatis ex Uxiis oritur, et Persidem ab Susiana disterminat; intra Susianam porro Uxios et Messabatas, per quos fluit, complectitur. Idem tamen et Tigris dicitur Diodoro Siculo l. 17. qui quartô die ad illum amnem pervenisse seribit Alexandrum, postquam a Susis moverat; unde videmus, uti Pasitigris, sic Tigrim duplicem esse, Assyrium alterum, qui occiduum latus Susianae claudit; et alterum Uxiorum in latere Orientali eiusdem regionis fluentem. Videntur autem Tigrim aut Pasitigrim appellâsse fluv. Oroatem, comites Alexandri Magni, quod eius verum nomen ignorarent. Quemadmodum Choaspem Veteres nominârunt, quem Eulaeum recentiores passim indigatent, etiam illi, qui res Alexandri scripserunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 701. et
II.
PASITIGRIS
nomen, quô Tigris fluv. ubi remeavêre aquae, appellatur, Plin. l. 6. c. 27. Strabo l. 15. Καὶ ὁ Πασίτιγρις, ὅς ἐκ τῆς Οὐζίας καὶ αὐτὸς ῥεῖ. Adscribam de hoc fluv. quae habet Qu. Curtius, l. 5. c. 3. Rex, inquit, quartis castris pervenit ad flumen, Pasitigrim incolae vocant; Oritur in montibus Uxiorum, et per quinquaginta stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa devolvitur. Accipiunt dinde eum capi, quos clementiore alveô praeterit, iam navium patiens: sexcenta stadia sunt mollioris soli, per qued leni tractu aquarum Persico mari se insinuat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Pasitigris — Pasitigris, Name des Tigris bei seinem unteren Laufe; nach And. ein selbständiger Fluß, welcher im Gebiete der Uxier entsprang u. in den Persischen Meerbusen mündete; j. Kurua …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ПАСИТИГР —    • Pasitīgris,          см. Tigris, Тигр …   Реальный словарь классических древностей

  • Schlacht am Kopratas — Teil von: Diadochenkriege Datum Juni/Juli 316 v. Chr. Ort bei Susa/Iran Ausgang S …   Deutsch Wikipedia

  • Karun — Geobox River name = Karun native name = كارون other name = other name1 = image size = 200px image caption = Karun River passing the Iranian city of Ahvaz. etymology = country = Iran country1 = state = Chaharmahal and Bakhtiari state1 = Khuzestan… …   Wikipedia

  • TIGRIS — I. TIGRIS quadrupedum pulcherrima, ut pavo avium, Oppianus, Cyneget. l. 3. v. 340. Τίγριδος αὖ μετέπειτα κλυτὸν δέμας ἀείδωμεν Τῆς οὐ τερπνότερον φύσις ὤπαϚε τεχνήεςςα, Ο᾿φθαλμοῖσιν ἰδεῖν, θηρῶν μετὰ πουλυν` ὅμιλον, Τόςςον δ᾿ ἐν θήρεςςι μέγ᾿… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Apamea (Babylonia) — Apamea or Apameia ( el. Απάμεια) was an ancient city ndash; and possibly two ancient cities lying close together ndash; of Mesopotamia mentioned by Stephanus of Byzantium and Pliny as situated near the Tigris near the confluence of the Euphrates …   Wikipedia

  • Schlacht von Paraitakene — Teil von: Diadochenkriege Datum Herbst 316 v. Chr. Ort Paraitakene/Iran Ausgang …   Deutsch Wikipedia

  • Río Karún — (, كارون Rūd e Kārūn) El Karun a su paso por la ciudad de Ahvaz País que atraviesa …   Wikipedia Español

  • Tigris [2] — Tigris, 1) (in der Bibel Hhiddekel), einer der größten Ströme Vorderasiens, entsprang nach der gewöhnlichen Ansicht auf dem Gebirg Niphates in Armenien; eigentlich hatte er mehre Quellen; die beiden westlichern Hauptquellen lagen in Sophene, u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Alexandrīa [2] — Alexandrīa, andere Städte aus alter Zeit, meist von Alexander d. Gr. gegründet: 1) so v.w. Bostra; 2) A. ad Issum (A. scabiosa), Stadt in NSyrien, am Issischen Meerbusen, mit Hafen u. Handel; j. Eskienderûn; 3) A. ad Paropamisum (A. ad Caucasum) …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”